monumenta.ch > Plinius > sectio 145

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 27, 145
{CXX} Sunt et gentium differentiae non mediocres, sicut accepimus de taeniis lumbricisque, inesse Aegypti, Arabiae, Syriae, Ciliciae populis, e diverso Threciae, Phrygiae omnino non innasci. minus id mirum quam quod in confinio Atticae et Boeotiae Thebanis innascuntur, cum absint Atheniensibus.